
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1890 Excerpt:...gestarum narrator, Vergilianos versus bis profert (cc. 61, 132). Cf. c. 68, 'Miscebat Atellanicos versus ut tunc primum me etiam Vergilius offenderitc. 118, ' Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.' 2 Propert. II. 34, 65-6. 8 Ovid. Amor. I. 15, 25; Trist. II. 533; Art. Am. III. 337; Sueton. de Grammat. c. 13. 4 Dio LV. 10; cf. C. I. L. II. n. 2107 (A.U.C. 748); ibid. I. p. 386. idoneus est qui historiam scribat. Buechelerus tamen rem sic probare conatus est: 'Nam qui in capite 51 dicitur Caesar, id est imperator, Tiberius Augustus est qui anno post Christum 22 fabrum illum vitri ductilis interfecit.'1 Quasi vero haec fabula, quam Petronius Trimalchioni, homini credulo et indocto, narrandam adtribuit quamque ipse Plinius incertissimam esse censuit, pro vera et certa historia accipienda sit. Tacitus enim, gravissimus auctor, nihil tale tradidit; Plinius autem, qui ipse A.U.C. 776 natus est cuique optimae facultates erant ad verum cognoscendum, de fabula illa scripsit ' eaque fama crebrior diu quam certior fuit.' Accedit quod Petronius et Plinius rem simpliciter narrant; sed Dio fabulam examplificavit et exornavit quo et artifex peritior et Tiberius crudelior viderentur. Nam eiusmodi fabulae ' mobilitate vigent viresque adquirunt eundo,' et Dio circiter centum annis post Plinium vixit. Atque, si dis placet, eam ipsam fabulam de imperatore quodam Austriae, quam vocant, huius aetatis homines narrare solent, quod me legere memini.2 Quae cum ita sint, ipsius Buecheleri verbis licet utamur: 'Licuit in hoc genere fabularum, quod a morosa subtilitate alienum ingenuam sequitur festivitatem, et antiquiora et posteriora neglegentius admiscere.' Quae ille de vino Opimiano Trimalchionis scripsit; at pace tanti viri dixerim, multo magis...
Page Count:
126
Publication Date:
2012-05-22
Publisher:
RareBooksClub.com
ISBN-10:
1236443462
ISBN-13:
9781236443465
No comments yet. Be the first to share your thoughts!