
Excerpt from Litteræ Apostolicæ Quibus Universitas Lavallensis Jam Litteris Regis Amplissimis Dotata Canonice Erigitur Cum vero illa Universitas sub patrocinio B. M. Virginis sine labe conce'ptae a Seminario Quebecensi viginti quatuor abbino annis fundata sit praevio S. Sedis beneplacito plenoque civilis potestatis consensu, ac nuperrime' Venerabilis Frater Elzearus Alexander, Taschereau Archiepiscopus Quebecensis, nec non Dileotus Filius Thomas Stephanus Hamel ejusdem Universitatis Rector supplices Litteras pro canonica institutione impetranda N obis porrexerint, Nos per eosdem Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales Sac. Consilii Christiano nomini propagando in generali conventu diei VIII Maii MDCCCLXXVI. Coadunatos, compertum habentes, Quebeci Urbem Catholicm Religionis in America Septentrionali veluti metropolim bahendam esse, ex eo quod sexaginta Dioecesum mater existat, ac insuper facilem ad eam patere accessum ex omnibus Canadensis regionis partibus, compertum praeterea habentes, Universitatem, cujus institutio 'canonica expostulatur, vastissimis aedificiis qua artis opificio, qua sumptus, magnificentia admiratione dignis, Copiosa bibliotheca vari'isque lectissimis museis in omnigenaescientise subsidium exornari, ac sapientium virorum magisterio et moderatione gubernari, quorum plures in hac ipsa ss. Apostolorum Petri et Pauli Urbe apud Archigymnasium- Gregorianum Societatis Jesu et S. Apollinaris scholas doctrinam hauserunt, reique Christianae ipsique civili Societati uberrimos fructus attulisse, adolescentibusque a morum corruptela cobibendis, magnis extructis aedibus ad eorumdem insti tutionem sub solertium Sacerdotum disciplina providisse, atque ampliora exin in Religionem et bonos mores commoda expectari posse, censuimus praedictam Universitatem canonice et celebriorum Universitatum pariformiter et aeque principaliter erigere instituere et confirmare. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books.
Page Count:
42
Publication Date:
2018-09-07
Publisher:
Fb&c Limited
ISBN-10:
1391987659
ISBN-13:
9781391987651
No comments yet. Be the first to share your thoughts!